- CINNAMOMUM
- CINNAMOMUMGraece Κιννάμωμον, quasi κίνναμον ἄμωμον, Latinis Cinnamomum quoque, et Cinnamum, de quo multa fabulose tradit Antiquitas, uti vidimus; Garciae ab Horto idem cum casia est: infimâ aetate Graeci Latinique Imperii cum κανέλᾳ illud quoque confundente. Sed canella, est cannella, h. e. parva canna, quae est κασία σύριγξ. Ut Cinnamomum Veter. non est in cortice fistulari cannaceo, sed in surculis: casia cortex merus, cinnamomum surculus. Herodotus, τὰ κάρφεα τὰ ταῦτα, ἅπερ ἡμεῖς ὐπὸ φοινίκων μαςθόντες κιννάμωμον καλέομεν. Et Auctor Peripli, qui diligentissime merces omnes Indicas et Arabicas recenset, atque inter has omnes casiae species enumerat, nusquam cinnamoni facit mentionem. Galenus quoque narrat verum cinnamomum, propter raritatem excellentiamque solitum servari, in thesauris Imperatorum nec vulgo notum fuisse. Sane hodie nusquam tale affertur quale a Veterib. describitur. Volunt tamen et valide volunt Neoterici, eadem esse arborem, e qua cinnamomum sumitur, et ex qua casia: quod fieri potest, ut verum sit. Summi surculi deputati vel virgulcorum tenuissimae partes recisae, ex frutice casiae, pro cinnamomo, vaenisse leguntur apud Plin. l. 12. c. 19. Sic nihil aliud verum cinnamomum Veteribus fuerit, quam extremitas sarmentorum in arbore amputata. E quo videtur fuisse rarum carumque, quod fortasse raro usurparetur eiusmodi fruticis amputatio, utpote in perniciem casura eius. Casia autem sive cortex, qui ex eadem eximebatur arbore, eâ re vilior communiorque, quia arbores illae saepius solerent deglabrari, renascente subinde cortice. Quippe, hodie tradunt, detractô cortice arboris Cannellae sive Cinnamomi, post triennium alium suffici et iterum deglubi: qui in sistulam convolutus, qui Gallis est pro cannella, quique antiquis pro casia fuit, integri rami vel surculi superficies videtur, quum tamen fragmentum sit maioris corticis, in plures partes dissecti, et in rubulos digiti crassitudine complcati. At truncum, qui deglabratur, saepenumero crassiorem femore inveniti memorant. Vetustas vero omnis credidit, hos fistularum modulos, quos in casia videmus, totidem esse surcolorum integros cortices, qui admodum difficultet eximerentur, adeo ut vermium operam requiri oporteret, lignum intus corrodentium et corticem prae amaritudine intactum relinquentium. Nimirum ignorârunt, quomodo parareutut fistulae casiae, ex cortice illius arborei fruricis. Plin. l. 12. c. 19. Frutex et casia est, iuxtaque cinnami campos nascitur, sed in montibus crassiore sarmento, tenui cute verius, quam cortice. Ubi diversum utriusque fruticem facit, quem tamen eundem esse nihil prohibet. Et vero non esse diversos, comprobatum est aetate nostrâ, si vera narrant Lusitani, qui loca illa navigationibus perlustrârunt. Idem Plinius memorat, vidisse se in Palatii templo, quod Divo Augusto fecerat coniux Augusta, radicem Cinnami magni ponderis, ex qua gurrae editae quotannis in grana durabantur. Cui congruere videtur, quod hodie traditur, ex radicae casiae arboris, liqoorem stillare. sapore caphurae, sed vetitum esse, ne ad eliciendum hunc liquorem vulneretur, quia periret arbor: quâ eâdem ratione cautum est, ne amputetur; quo fit, ut hodie Cinnamomo careamus. Interim nominibus semper distincta fuêre Graecis Latinisque etiam verustissimis κασία et κιννάμωμον. Latini utrumque iunctim nominant, Martialis, l. 6. Epigr. 55. v. 1.---- Casiaque cinnamoque.Persius, Sat. 6. v. 35.---- ---- ceu spirent cinnama surdum,Ceu ceraso peccent casiae. ---- ----Hebraei quoque ea separant appellatione. Nempe cinnamomi, cum in surculis constaret, qui Graecis ῥάβδοι, et ραβδια, κλωνία, καρφεα, et ἀκρεμόνες, efficacia duplô maior, quam casiae, in cortice merô constantis. Color etiam diversus; ut qui in cinnamomo in caeruleum quadantenus vergeret, purpureus esset in casia: in hac potro levis tenuisque, in illo omnium odorum, qui bene olent, fragrantissimus esset odor. Hinc et pretii immane discrimen. Duplô enim aurô rependebatur cinnamomum, Plinii aetate, unde merx vulgo minime cognita, solis Regum et Imperatorum thesauris reservabatur: tradiditque Galenus, solis divitibus habere licuisse, quod impensô pararetur pretiô, vel Imperator amicis, quibus e domo Augusta ultro gratisque daretur etc. Regio Κινναμωμοφόρος in Aethiopia, veterib. Geographis in tantum celebrata, a qua et paralleus διὰ κινναμωμοφόρου nomen accepit, navigationibusLusitanorum reperta nulla est, ob causam iam dictam. Vide plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis p. 1304. et seqq. infra quoque aliquid, ubi de Xylocinnamomo. Ceterum cum variis in locis proveniat, Mosyliticum olim praestantissimum habitum est, de quo vide Dioscoridem et Oribasium, nec non mfra Mosyli. Hodie in Insul. Zeilon colligitur magnâ copiâ, idque nobile admodum: cui prom Iavanmn et Malabaricum postponitur. Sed et in Quangsia Provinc. Imperii Sinensis, ad Cincheu urbein praestantisfimum legitur, a Ceilano, in eo tantum diversum, quod odoris sit fragrantioris, maiorisque mordacitatis, cum linguae imponitur. Reperitur etiam in Peruviae Provinc. Quito, sed rarius. Vide Auctorem Anonymum, Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. C. de Commerciis, et Auctorem Sinae et Europae, c. 34. nec non supra in vocibus Canella, item Casia: namque hanc Cinnamomi nomine hodie venite dictum. Casp. Barlaeus in Descr. Epuli, quô Societas Orientalis Amstelodami excepit Mariam Mediceam Galliae Reginam, Cinnamorum quoque meminit: Cinnamorum et casiae ligneae fistulae decussaum in altum aggestae Auroram matrem fatebantur, vide eum in Medicea etc. Quomodo autem adulterari olim consueverit Cinnamomum, ex Plinio disce, l. 12. c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.